2026.03.10
Philosophy

Meditatio de Tempore

Tempus currit. Hoc scimus. Sed quid est tempus? Augustinus dixit: "si nemo me interrogat, scio; si interroganti explicare velim, nescio." Post mille et quingentos annos, quaestio manet.

De Praesenti Fugaci

Praesens semper fugit. Dum haec scribimus, praesens iam praeteritum est. Nusquam consistit, numquam remanet. Omnis momentum in praeteritum transit statim ac notatum est.

Ars programmatrix est ars temporis: ordinem eventuum ponimus, causas et effectus definimus, statum per tempus mutamus. Tempus in codicem inscribimus tamquam in saxum.

De Memoria et Veritate

Memoria nostra imperfecta est. Mutatur cum tempore. Quod meminimus non semper verum est — sed semper significativum. Recordatio enim non copia est eventus, sed reconstructio mentis.

Similiter in systemate: log non est veritas completa, sed vestigium selectum. Quod notavimus, meminimus; quod non notavimus, periit. Ergo notandum est multa.

De Patientia

Festina lente.

Celeritas in programmatione saepe lentitudinem in futurum creat. Qui cito scribit sine cura, mox lente debug facit. Patientia initio saepe celeritati in summa aequivalet.